202
PHILOSOPHORVM.
figuris, ibi veritatem occultauimus etc.
Vnde quidam dicit Metrista:
Sales & alumina non sunt lapis sed adiutores la¬
pidis. Qui non gustauerit saporem salium nunquam
veniet ad optatum Fermentum fermenti, fer¬
mentat etenim finitum per excellentiam.
Tale superius quale inferius. Combure in
aqua, laua in igne.
Coque & recoque, & iterum coque.
Sępissime humare & semper coagulare.
Interfice viuum & resuscita mortuum.
Et hoc septena vice. Et habebis vere quod quae¬
ris, si scis regimen ignis, Sufficit tibi Mercurius
& ignis. Versus.
Aes nostrum si bene scis sufficit si cętera nescis.
Ex antiquo libello.
Ortulanus super Epistolam Hermetis ait.
Solus ille qui scit facere lapidem philosopho¬
rum, intelligit verba eorum de lapide. Philoso¬
phi enim hanc artem manifeste conati sunt pate¬
facere dignis, et indignis abscondere. Et sic de vir¬
tute intentionis semper dixerunt vera, sed de vir¬
tute sermonis non, & dixerunt sic lapidem philo¬
sophorum fieri ex ouo, quia in ouo tria sunt simi¬
lia tribus quae integrant lapidem. Hermes ait:
Pater eius sol, Mater eius est luna. Et sic innuit quod
iam duo hic ad lapidis compositionem intrant, et pro¬
bat hoc Ortulanus. Quia aqua solis est volatilis,
Mercurius.
& ignis.
Ovum.