485
manifesto sic marchasita ostendit naturam argenti uiui in ma¬
nifesto suum album siue rubeum, in occulto autem econuer¬
so. Et ratio est quia quamuis elementa ex quibus componun¬
tur sint similia in generatione, tamen diuersitas formarum
facit illa elementa diuersimode passibilia & diuersimode ter¬
minari propter diuersum finem quia eadem materia diuersi¬
mode digesta diuersimode informatur: sicut satis patet in ge¬
neratione diuersorum membrorum ex eadem materia pro¬
pter quod non est mirandum si eorum quae sunt composita
ex sulphure & argento uiuo, quaedam exprimunt naturam
sulphuris in manifesto & quaedam naturam argenti uiui, &
quadam naturam utriusque secundum maius & minus &
quadam liquefactionem & quaedam non & quaedam fixio¬
nem & quaedam non cum diuersis coloribus. Si igitur ita est
de marchasita in comparatione ad arsenicum. Ergo, de ma¬
gnesia & tutia concludimus idem. Et quia rectum, non, nisi
errore discernitur, ut dicitur in turba philosophorum. Ideo
pluries & in pluribus rebus errando et iterum erran¬
do peruenimus per dei gratiam ad hoc, quod
credimus esse rectum. Et quia rectum
est iudex sui et obliqui ut dicitur
tertio de anima. Ideo ar¬
senicum est iudex
sui & alio¬
rum.
Et hoc suffi¬
ciat ad praesens.