485
136
COLLECTANEA LACINII EX AR¬
naldo de villa Noua quae practicae compositio¬
nem lapidis philosophorum continent
& exquisite docent.
POSTEAQVAM dictum est de me¬
tallorum principijs & eorum generatione,
tam in generali quàm in speciali, nunc de
lapidis compositione, tam Theoricae quam
practicae, & praesupposita Theorica, per
ea quae iam dicta sunt, in practica principaliter consistit in¬
tentio nostra. Nam in ijs siquidem, sicut & in caeteris scien¬
tijs, experientia practicae ueritatem Theoricae habet robora¬
re, nihilominus uero sapientiae, & scientiae est, res per cau¬
sas intueri, quoniam experientia fallax est cuius notitia,
non praecessit, philosophantibus enim inest fixa meditatio, ut
ante operis inceptionem, quid fieri debeat pensitetur. Error
nanque maximus esset, ad opus accedere sine iudicio menta¬
lis practicae, quam Theorica ipsa in anima operatur, studen¬
dum ergo prius, antequam ad manuum labores accedas,
nam opus sequitur naturam & non uiceuersa. Quisquis igi¬
tur in rebus conatur quicquam efficere, animam disponat
ad intelligendum, postea manus ad operandum emittas.
Quamobrem, quia Arnaldus de Villa Noua in suo Rosario
philosophorum, satis practicae tractat de lapide philosophorum,
ideo ipsius dicta nunc commemorabo ea colligendo secundum
hunc ordinem capitulorum.