241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
71
podi, ita ut supposito igne bullire possit. Ex
hac ebullitione ascendunt fumi per cana¬
lem, & exit per omnia foramina calor qui¬
dam humidus, qui medio fimi uehementer
calefacit, & hoc pacto maximo temperamen¬
to fit distillatio. Alij uerò ad putrefaciendum
& eodem tempore distillandum praeparant
foueam, in cuius fundo sternunt calcem ui¬
uam, & quod reliquum est implent fimo
quino calido, in cuius medio ponitur uas
distillatorium. Quòd si non calefiant, ui
pus est: materiae contentae superinfunditur
aqua feruens, donec fiat distillatio bis, uel
ter. Hoc etiam potest fieri in uinaceis &
liuarum faecibus. Hoc pacto fit distillatio
rerum, quarum facilior est extractio praeser¬
tim aquae. Aqua uerò quae uulgò uitae dici¬
tur, hoc pacto perfectè praeparatur. Sumun¬
tur optima uina, & potentia, praesertim al¬
ba, & quia fit eleuatio multorum spirituum
crassorum, uirtute instrumentorum mode¬
rentur & attenuentur pertranseundo cana¬
les arctos, longos, & anfractuosos, & per
uaria refrigerantia uasa, & ubi potentiam
habeat aqua frigida: ita ut nulla crassities,
uel uiscositas ascendere possit. Praeparetur
autem hoc pacto. Sit uas aeneum stanno
oblitum, à quo ubi ponitur uinum, egredia¬
tur
E 4
Aqua uitae.