241
Oleum.
72 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
tur canalis longus cum plurimis uacuis, &
circa finem sex ulnarum, adsit uas aeneum,
aut ligneum, ubi canalis iste anfractuosus
modo serpentis situs sit in medio, inde cir¬
ca finem ingrediatur in cappellum uitreum,
ex quo egreditur aqua uitae, & descendit
in receptaculum. Vas istud collocatur in
fornello, & uino impletur per canalem ab
uno latere adaptatum aduersus alterum ca¬
nalem. Aperta destillatione, expurgatur
uasis fundus à superfluitatibus terrestribus:
uas autem ubi adest canalis anfractuosus
(qui uulgo dicitur serpens) impletur aqua
frigida, adaptatur Alembicum recipiens.
Inde ponitur lentus ignis uasi, in quo ui¬
num adest, quam plurimi etiam hoc non
contenti, utuntur uasis circulatoris. Post¬
quam diximus quomodo fiat aquae extra¬
ctio, referamus etiam quomodo extraha¬
tur liquor ille similis oleo, qui quidem
ex omnibus fortasse substantijs naturali¬
bus extrahi potest, extrahitur tamen prae¬
sertim ex gummi, lignis, fructibus, me¬
dijs mineralibus, & aliquibus lapidibus.
Haec enim praeter humiditatem, habent
nescio quid siccitatis glutinosae. Diximus
autem quòd dispositio materiarum fit uel pu¬
trefactione, uel trituratione, uel calcinatio¬
ne, aut