241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
73
aut miscella alterius rei. Modus communis
extrahendi fit sicuti in aquis per exhalatio¬
nem ui ignis, uaria tamen sunt instrumen¬
ta, communia autem sunt bociae, quae collum
habent obliquum, in reliquo uerò corpore
referunt sacculum, hae oblinuntur luto usque
ad dimidiam colli partem. Lutum autem
fit confectum ex stercore equi paleas come
dentis, & argilla partibus ęqualibus, aliqui
addunt panni lanei rasuram, uulgo dictam
commaturam. Optimè misceantur, & ma¬
nibus & baculo subigantur, & postquam
uas bis uel ter fuerit litum, siccetur in um¬
bra, inde imposita materia ponantur in fur¬
no reuerberi dicto, formae circularis, aut
quadratae, mediocris altitudinis. Circa me¬
dium ponantur duae laminae ferreae, super
quas adaptetur uas destillatorium, primò
siccetur fornellus carbonibus accensis, post¬
modum apponatur ignis, ex lignis accen¬
sis, ita ut flammae pertingant mediam bo¬
ciae partem, perduret ignis, donec facta fue¬
rit destillatio. Signum autem principij di¬
stillationis, est fumi apparitio, hoc pacto à
quam plurimis rebus oleum extrahitur &
à medijs mineralibus, & inter reliqua à cal¬
cantho, uulgò dicto uitriolo, ex gummi ue¬
rò, melle, terebintho, cera, butyro, & simili¬
bus
E 5