485
COLLECT. ARNAL. DE VLL. NOVA. 137
tu. Cum ad unam primam naturam sunt
redacta.
V. Cap. DE inuestigatione modorum operationis la¬
pidis physici in conclusione, nota quòd qua¬
tuor sunt modi principales quibus regitur
lapis physicus scilicet, soluere, abluere, re¬
ducere, & figere: Soluere est grossum
subtiliare & in simplum redigere, ablue¬
re obscurum in lucidum, reducere hu¬
midum in siccum: figere uolatiuum super
corpus suum, & fit resoluendo & coa¬
gulando etc.
VI. Cap. DE solutione lapidis & eius inhumatione
& est primum regimen eius, ibi nota istam
conclusionem, quòd lapis debet solui per
Mercurium purgatum & reductum &
post inhumari: & hoc ideo fit ut sul¬
phur & Mercurium habeamus de illa ma¬
teria de qua aurum & argentum efficie¬
batur subtus terram, ut ex ipsis etc.
VII. cap. DE secundo regimine quod est abluere, sci¬
licet nigrum, corruptum, foetidum, ut sit
lucidum ualde & clarum & à sordibus
uacuum. Quare oportet lapidem diuide¬
re per quatuor elementa, & ununquodque
elementum lauare. Aqua separatur per
distilationem in balneo Mariae, aer per
distillationem per cineres et similiter ignis.
terra in fundo residet etc.
S