485
COLLECTANEA ARNALDI.
AIT NANQVE Arnaldus de villa
Noua uerum quòd omnia liquabilia sunt
naturaliter operata ex argento uiuo &
sulphuris substantia eo quòd proprium est
argenti uiui, ex calore siue uapore sulphu¬
ris coagulari: quoniam omne siccum ebibit naturaliter suum
humidum: uapore ergo solphuris argentum uiuum coagula
tum ex sua substantia terrea subtili aerea & digesta actione
caloris in sui commixtione prima sibi unita post eleuata deco¬
cta & digesta donec habeat uim sulphuream coagulandi ar¬
gentum. Argentum uero uiuum in sua prima radice est com¬
positum ex terra alba nimium subtili sulphurea cum aqua
clara fortiter admixta donec fiat substantia una, non quie¬
scens in superficie plana. Est enim homogeneum in natura,
quoniam aut remanet totum in igne fixum aut totum ex eo
uolat in fumum cum sit incombustibile & aereum & hoc
est signum perfectionis. Et ideo cum postea in terra sul¬
phurea decurrit calefactum superius ascendit, quoniam de
natura sua est ut per calorem sublimetur. Veruntamen con¬
tinua sublimatione nimium depuratur decoquitur & inspis¬
satur, ac in sulphur album & rubeum gradatim congela¬
tur, quod quidem sulphur dissoluitur multotiens & postea
congelatur per argentum uiuum illius sublimatum caloris actio¬
ne in tantum, donec uix in millibus annorum successiue, ope¬
rae naturae in metallum congelatur perfectum. Et hoc qui¬
dem in uasis mineralibus seu artificialibus ipsa natura median¬
te operatur metalla in paruo temporis spatio. in istis ergo ope¬
ribus naturam imitare, quicunque uelis ad imperfectorum
perfectionem perficere medicinam.