457
AD ERASTVM 361
quod docet, neminem acceptum à sua patria.
Quo factum, vt existiment te quaesiuisse com¬
modam occasionem hominem pium, since¬
rum Philosophum atque Medicum, non lar¬
uatum, neque hypocritam, reddendi quibusuis
hominibus odiosum, hac ratione tantùm, quia
nullis scholarum, praesertim infidelium, auto¬
ritatibus vti voluerit, in istorum hominum
confutandis erroribus, nec nisi Scripturae sacrae
elogijs. Hanc tui censuram primùm colligunt
ex tuis verbis ab initio mox editis in prima
parte, De noua Medicina: Confutabit (inquis)
simul & harum rerum declaratio Paracelsum ipsiusque
discipulos contendentes, ideo non esse praedictos autho¬
res legendos (infideles putas) quia Gentiles fuerint,
& à pietate aliena scripserint. Quippe si ostensum sue¬
rit, Paracelsum quoque & impijßimè scripsisse, nemo
nos accusare porrò poterit, quòd huius scripta illorum mo¬
nimentis non praeferamus.
Notentur haec verba solùm quibus vteris (Con¬
futabit declaratio: item, Si ostensum fuerit, ex ea pu¬
ta) Ecquis non percipit hoc tuum argumentum
ex proprijs verbis tuis ad hunc modum esse fa¬
brefactum? Si valeam Paracelsi scripta meis qui¬
busuis declarationibus, quocunque iure vel
iniuria, perperam & falsò, vel sophistico modo
in sinistram partem à dextra contorquere, per¬
uersisque traductionibus ac mutilatis, facile fue¬
rit exteris nationib. ostensum, Germanis etiam,
Para¬