457
362 ADMONITIO
Paracelsum & suos impia pariter vt infideles
etiam scripsisse, quo strategemate hanc doctri¬
nam euertere mihi licebit maximo cum hono¬
re. Bene loqueris, vt putas, si falsis declarationi¬
bus ostensum quid fuerit, falsam inde sequide¬
bere persuasionem, vt à falsis propositionibus
maioribus & minoribus, conclusionem falsis¬
simam tuae scholae docent in sophisticis inferre
minùs cautis hominibus, vt hęc etiam tua sunt
argumenta quae sequuntur: Sacrae literae nos docent
(ais) Deum de principio coelum & terram, & deinde
lucem creauisse, mox lucem à tenebris, aquas ab aquis
interposito firmamento discreuisse. Post elementà con¬
fusa adhuc distinxisse, ac singulis quae, quot, qualia ex
se producere deberent, imperauisse: tandem creatis side¬
ribus hominem formasse. Quae cùm sic habeant, non po¬
terit inter Christianos nomen suum rectè profiteri, quis¬
quis à Deò vniuersa creata esse non persuasissimum ha¬
beat: eundem etiam confiteri hoc oportet, Deum omni¬
potente suoverbo, quo creauit omnia, non distribuisse
tantùm elementa concinnè, verumetiam ex eisdem
creasse quae ex eis nata cernimus. Horum quae nar¬
ras ibidem Paracelsus nihil prorsum negat, nisi
particulam, de principio, vt infra. Imò tuipse
deprehenderis pedibus manibusque in eius de¬
scendere sententiam, cùm dicas, verùm etiam ex
eisdem creasse quae ex eis nata cernimus. Quid aliud
loquitur Paracelsus, inquiens: Ex mysterio ma¬
gno cuncta creata nata sunt à sensibilibus & insensibi¬
libus,