222
QVINTVS.
78
19. Abscessus verò ad crura in periculosis
pulmonum inflammationibus, omnes quidem
commodi sunt. optimi autem sputo purulento
pro flauo enascente. Non procedente verò spu¬
to secundum rationem, neque vtina bonam sub¬
sidentiam habente, periculum est claudum fore
hominem, aut multum molestiarum exhibitura
res est. si verò reuertatur abscessus, febre conse¬
quente, & pure non procedente, periculum est
ne moriatur aut deliret. Coac. praen.
20. Quicunque verò peripneumonici non
purgati sunt iudicatoriis diebus, sed mente moti
quatuordecim dies effugerint, eos periculum
est suppuratos fore. ibid.
21. Peripneumonicis si vtinae crassae vel coctę
in principio, deinde ante quartum diem atte¬
nuentur, letale. ibid.
22. Qui in peripneumoniis siccis pauca con¬
cocta educunt, horrenda res est: & rubores in
pectoribus sublati, talibus perniciosi. ibid.
23. Peripneumoniae è pleuritide transmu¬
tatae securiores sunt his, quae ab initiofiunt. ibid.
24. Corpora exercitata & densa citiùs à pe¬
ripneumonicis ac pleuriticis morbis pereunt
quàm inexercitata. ibid.
25. A pleuritide peripneumonia, malum.
7. aph.
26. Si peripneumonia correptus in iudica¬
toriis diebus non purgetur: suppuratus fit. & si
quidem statim rectè curatus fuerit, plerumque
effugit: sin minùs, corrumpitur, sputis inhaeren¬