222
Tuberculum
tumor, &
erysipelas
pulmonum.
79
LIBER.
tibus ac putrescentibus in pulmone, & suppura¬
tus fit, & non in se amplius memorabile nutri¬
mentum trahit, neque quicquam sursum depur¬
gat, sed suffocatur, & semper magis magisque
difficulter spirat, & respirando stertit, & respirat
illinc sursum è pectore, tandem verò obturatur
à sputo, & moritur. 1. dem.
27. Aluus turbata in peripneumonico ma¬
lum. ibid.
28. Qui peripneumonici dolorem neque
ad clauiculas, neque ad inammas, neque ad sca¬
pulas, neque grauitatem in pectore sentiunt, his
morbus difficulter cedit, & diuturnior est. 3. de
m. & lib. iud. dier.
29. Si tuberculum pulmonis citissimè ma¬
turuerit, & eruperit pus sursum, ac totum ex¬
puatur, & ventriculus in quo fuerat pus contra¬
hatur ac resiccetur, penitus sanus euadit. si verò
ruptum quidem fuerit quàm celerrimè & ma¬
turatum, ac repurgatum, verùm penitus resie¬
cari non possit, sed ipsum tuberculum à se ipso
pus produxerit; & à capite sanè tunc, itemque
reliquo corpore pituita ad tuberculum defluens
putrescit, & pus fit & expuitur, per quod homo
perimitur. 1. de m.
30. Perimitur autem à ventre fluente, & ab
his quae antea relata sunt: & loquente ipso ac
intelligente omnes res aequè vt in priore tem¬
pore, resiccatur ac perfrigeratur: conniuent¬
que venae in corpore omnes, sanguine nimirum
ex ipsis à febre exusto. quandoque verò etiam
prae¬