433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 239
sambuci ad quatuor unc. unà cum duabus
uncijs aquae è radicibus ebulorum potata per
quadraginta perpetuos dies. Idem facit aqua
è medio cortice sambuci; uacuat enim & di¬
gerit; laudatur quoque aqua extillata è pur¬
pureis floribus ireos, exhibita ad drach. 6.
uel 8. cum scrup. elect. triasantal. & gr. 8. cina¬
momi; educit enim aquam uehementer. Pro¬
bant item aquam ex halicacabo, floribus ebu¬
li & sambuci, smilace hortensi, iunipero, ra¬
phano; cassuta, sic tamen ut illis aliquid ie¬
cinori conducens misceatur, cuius modi
sunt triasantal; iuncus odoratus, & huiusmo¬
di; ne iecur medicamento laedatur. Mirifi¬
alij extollunt aquam è uirentibus nuci¬
bus iuglandibus stillatitiam, si ad unc. 2. ma¬
nè, cum modico uini albi; & tartari crudi drach¬
ma bibatur per mensem.
Ad calefactum iecur.
AQUA endiuiae, quae, teste Francisco, è
Pedemontium, respicit inflammatio¬
nem iecinoris, ut iecur est; sicut con¬
trà lactuca respicit eiusdem inflammatio¬
nem, non ut iecinoris, sed ut inflammatio.
dem facit aqua rosacea; à tota enim substan¬
tia prodest.
Ad lienis infarctus & imbecillitatem.
AQUA gentianę bibita: Item Quincta uoca¬
ta essentia ferri ad drachmam, cum aqua
aspleni, uel adianti, seu myricae. Idem aqua
è phyl¬