240
HIERONYMI
RVBII
è
phyllitide
ad
uncias
quatuor
cum
uncia
a¬
quae
tussilaginis,
quotidie,
manè.
Idem
cas¬
suthae,
ad
unc.
4.
cum
unc.
s.
aceti
scillitici;
in
aurora,
per
mensem.
Aqua
etiam
saluiae
&
apij,
stipationes
ueteres
lienis
expedire
cre¬
ditur.
Haec
autem
omnia
purgato
corpore
exhi¬
benda,
sectaque
si
opus
fuerit,
in
sinistro
cubito,
basilica:
licet
enim,
si
ad
rationem
anatomicam
respiciamus,
nihil
sit,
ad
quod
possit
referri,
cur
potiùs
uena
in
sinistro
cubito
plus
lieni
confe¬
rat,
quàm
iecinori,
uel
potiùs
contrà,
tamen
id
uidetur
fieri
forsan
posse,
praeter
rectitudi¬
nem,
ob
halitus
malos,
qui
à
liene
per
mea¬
tus
caecos,
in
partem
sinistram
efferuntur,
&
cum
sanguine
miscentur,
illumque
inficiunt;
quod
melancholia
quoque
praesertim
hypo¬
condriaca
iuuat:
in
qua
obseruaui,
flatus
ea
parte
à
mesenterio
&
liene,
in
caput
irrepe¬
re,
&
brachium
sinistrum
eiusque
uenas
in¬
gredi,
sic
ut
aura
per
uenas
excurrere
mani¬
festè
perciperetur.
Atque
haec
etiam
fortasse
fuerit
causa,
cur
in
pleuritide
uenam
secare
eiusdem
lateris,
praestet,
cùm
alioqui,
ut
di¬
sputat
Vesalius,
nihil
intersit,
cuiusuam
cubi¬
ti
uena
aperiatur,
aut
si
quid
modò
intersit,
dextero
cubito
uena
sit
incidenda,
quodcunque
latus
inflammatio
occupauerit.
Ad