241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
81
lum ex argilla, seu ex lateribus non coctis
ad altitudinem unius ulnae, in fundo adsit
orificium ad imponendum ignem, in me¬
dia parte adaptetur lamina ferrea: pro uasis
substentatione sumatur uas uitreum storta
dictum & lutetur optimè luto sapientiae, &
eam ad umbram siccato, postea sumas ad
capacitatem uasis tantundem masticis pul¬
uerizati, & eius fundum adaptes super la¬
minam ferream, postea totum ferè uas luto
unà cum fornello claudas, relicto tantum
orificio pro fumi exhalatione. Inde cum
ptimè exiccata fuerint, assumas carbones
accensos, & superimponas uasi, & cum con
iectura poteris assequi, uas esse calefactum
unà cum mastice, tunc subterpone ignem
lentum, tamen & in superiori, & inferiori
partè relinques ignem, donec fumus exeat
ab ipsa storta, & percipiatur sonitus, & ebul¬
litio quędam ab ipso uase, tunc liquor aqueus
quidam emanare incipiet. Hoc tempore po¬
teris ignem inferiorem augere, & amouere
superiorem, & spatio octo uel decem hora¬
rum habebis oleum extractum purissimum,
& ualidissimum, absque alterius rei miscella.
Optimus enim artifex, & Philosopho cum
optimè dignouisset harum rerum naturam,
quod facile soluantur, attollantur, & eleuen¬
tur