241
DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
82
tur ab ipso igne, nec facilis sit hac ratione
earum separatio, cum earum partes ualde
sint homogeneae: excogitauit medium
ptimum, ignem uidelicet superiorem. Nam
cum ignis sit natura ad superiores partes
res attollere, detrudendo ad partes contra¬
rias, partes illae, quae facile ascenderent ex
situ ignis contrario, necesse est ut fiat sepa¬
ratio. Hoc exemplo poteris uti ad extractio¬
nem olei, & aquae omnium gummarum, &
aliquarum aliarum rerum, moneo tamen, ut
prius optimè naturam illius rei, quam di¬
stillare tentas, dignoscas, ne si tibi aliquid
secus eueniat culpam inferas in scriptorem,
cùm reijcienda sit culpa in ignarum artifi¬
cem: Nunc quod reliquum est earum rerum,
quas tibi pollicitus sum conscribere, demon¬
strabo eo facilius & breuius, quo fieri pote¬
rit, sed quis rem arduam, breuiter, & facile
perstringere poterit? nihilominus dabitur
opera, ut clarè pateat res uiris tantum do¬
ctis & eruditis in arte chymica, si non exer¬
citatis; saltem eius amatoribus & studiosis,
moneo tamen omnes, nec eos tędeat labo¬
ris & impensae. Diximus, quòd in omni di¬
stillatione dignoscenda est natura eius rei,
quam distillare tentas: & quia natura prae¬
cipuè pendet ex materia & forma, sciendum
est.