222
85
LIBER
51. Si febris pleuriticum teneat, & dentium
stridor, & tussis sicca, & cum virore pallida reu¬
cit, quandoque etiam liuida: & dolor latus cor¬
ripit, & dorium subrubidum fit: caput aliquan¬
do & pectus calescunt, aliquando etiam venter,
& pedes, & crura. & cum erectus sedet, magis
tussit, & aluus turbatur, & alui egestio cum vi¬
rore pallida est, ac graueolens. hic in viginti die¬
bus moritur. si verò has effugerit, sanus est. at¬
que talem morbum pauci admodum effugiunt.
ibidem.
52. Pleuritide ex dorso laborans moritur.
maximè quinta die: sin minùs, septima. has si
effugerit, vixerit. Et morbus lenis est ac minùs
letalis. 3. de m.
53. Quibusdam pleuriticis saliua quidem pura
est, mictio autem cruenta, velut serosa à carnibus
assatis sanies: dolores verò acuti per spinam ad
pectus & ad inguen tendunt. hic si septimum
diem effugerit, sanus fit. ibid.
54. At si alicui in his pleuritidibus contingat
dorsum rubefieri, & humeros calescere, & inter
desidendum grauari, & venter exturbatur ege¬
stione cum virore pallida, ac valdè graueolenti,
hic propter ventris egestionem vigesima dio
moritur. has si effugerit, sanus fit. ibid.
55. Quibus autem in pleuritide statim sputa
varia sunt, & dolores valdè acuti, hi tertia die
moriuntur. hanc autem transgressi, sanescunt.
Qui verò sanus non fit septima, aut nona, aut de¬
cima, hic suppurari incipit. melius est autem
suppu¬