222
QVINTVS.
84
48. Vbi verò ad latus affixae putruerunt, in
pleuritide vel peripneumonia pituita atque bi¬
lis, & per sputum reiectae fuerint, sani fiunt. si
verò & antiquum multum affixum fuerit ad la¬
tus, & aliud insuper accesserit, statim pereunt,
prae saliuae copia expuere nequeuntes: aut sup¬
purati fiunt, & partim pereunt, partim euadunt.
iudicium autem haec de se praebent in septem
diebus, aut nouem, aut vndecim. ibidem.
49. Porrò super omnia relata signa, in vno¬
quoque pleuritico considerare oportet lin¬
guam. Si enim bulla subliuida fiat in lingua,
velut ferro in oleum tincto, si quidem in prin¬
cipio fiat aspera, difficilior est morbi emotio, &
necesse est sanguinem tussiendo reiicere, in die¬
bus quibus id fieri oportet. si verò facto morbi
progressu fiat, tum iudicationes quidem contin¬
gent ad decimumquartum diem. verùm neces¬
sum est sanguinem spuere, liberantur autem hoc
modo. si tertia die inceperit maturari ac expui,
citiùs liberabitur: sin verò tardiùs, tardiùs iudi¬
cationes fiunt, vt etiam in capitis signis. Dolores
potrò in omni pleuritide, plerumque noctu
quàm interdiu leuiores fiunt. lib. Coac. praen. &
3. de m.
50. Iudicatur autem pleuritis breuissima se¬
ptima die, longissima verò decimaquarta, & si
quidem in hac per sputum reiectum ac purga¬
tum fuerit pus alatere, sanus fit. si verò per spu¬
tum non fuerit pus reiectum, pectore suppura¬
tus fit, & longus euadit morbus. de aff.
G ij