433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 243
in cucurbita uitrea, destillet liquor; qui ut ef¬
ficaciùs agat, in eius unc. 3. dissoluatur eorum
aliquid, quae à tota substantia calculum exclu¬
dunt, uti puluis scorpionum, scarabeorum, la¬
pillorum astacinorum, hirundinum, & huius¬
modi. Probatur nonnullis aqua è caryophyl¬
lis syluestribus, qui in summis montium iu¬
gis nascuntur; item aqua è polygono, cum
modica portione lapidis inuenti in renibus.
Sunt qui è sambuci floribus, cerasorum ossi¬
bus, nucleis persicorum, & amygdalis ama¬
ris leuiter contusis, & uino albo optimo, per
noctem maceratis, aquam eliciant, cuius
quatuor unciae, maximo successu, exhiben¬
tur: alij ad ea quae dicta sunt, addunt, flores
lambruscae, gramen, & quinquefolium.
qua item è tenellis folijs quercus, è geni¬
sta, è stercore humano, è radice anonidis, po¬
ta; haec autem sic elicitur: cortices radicum
ononidis recentium ad quatuor libras, mi¬
nutim concisi, macerantur in lib. 8. uini cre¬
tici, inde tepente balneo aqua destillat; ne¬
que uerò solùm efficax est, bibita, ad fran¬
gendos deturbandosque calculos renum, &
lotium ciendum, sed uesicae stomachum lentis,
crassisque humoribus expedit. Petrus Bem¬
bus cardinalis, uir eloquentia clarissimus, ad
arenulas nihil se reperisse melius testatur, as¬
siduo usu aquę stillatitię ex eupatorio Gręco¬
rum,
Q 2