433
244 HIERONYMI RVBEI
rum, quod satis constat uulgarem esse agri¬
moniam. Olei è chalcantho drachma, cum
uncia uini cretici maximè laudatur, suppres¬
so praesertim lotio: idem facit: oleum tarta¬
ri, de quo diximus. Sunt tamen qui scrupulum
olei chalcanthi non transcendut, quos magis
probo; neque enim temerè audax, primo
statim ingressu, in huiusmodi medicamentis
fuerim.
Ad uesicae calculos frangendos.
VT uesicae calculus frangatur, multi,
uaria liquorum stillatitiorum genera
descripserunt, in quibus Thadaeus
Florentinus, eam aquam docuit, quam
suprâ, de uino uerba facientes, scripsimus.
Nonnulli è cepis albis aquam nouem diebus
bibitam miris efferunt laudibus. Alij è fili¬
pendulae unc. 6. radicum acori unc. 3. saxifra¬
giae cum radicibus lib. 4. igne leui, aquam
liciunt, & magno arcano utuntur; nec desunt,
qui è succi saxifragae lib. 2. succi millefolij, &
petroselini, cuiusque libra, aceti modico,
quam destillent, terque die sumendam iube¬
ant; plerique loco millefolij ponunt ricinum.
Sunt & qui aquam è bubulo stercore, mense
Maio, destillent, eamque cum uino praebeant,
in quo infusa raphani radix fuerit. Sed in ijs,
dicebat, praestantissimus eruditione, & pra¬
xi medicus, Victor Trincauellius, se per qua¬
draginta annos medicinam fecisse Venetijs,
urbe