222
87
LIBER
atque expui incipiens, citiores solutiones facit,
verùm posteriùs tardiores. ibid.
62. Sputum sanguine non multo permixtum,
fuluum, in principio quidem salutare est. septima
verò die, aut tardiùs, minùs tutum. sanguineum
verò valdè, aut liuidum, statim in principio, peri¬
culosum. praua sunt etiam sputa spumosa, & fla¬
ua, & nigra, & aeruginosa, & viscosa, & quaecun¬
que citò colorantur. at mucosa & fuliginosa,
tum citò colorantur, tum securiora etiam sunt.
quae verò ad quintum diem ad coctionem colo¬
rantur, meliora sunt. ibid. & lib. progn.
63. Quicunque pleuritici cum bilioso puru¬
lentum educunt sputum, aut seorsim, aut mixtum,
plerique 14. die pereunt: si non mali aut boni
quidpiam è praescriptis superueniat. sin minùs,
pro ratione. maximè autem iis, quibus eiusmodi
pus septimadie incipit. Cpac. pran.
64. Qui pleuritici expuunt purulenta, sub¬
biliosa, rotunda, aut purulenta suberuenta, pro¬
gressu temporis perniciose habent, perniciose
item, qui nigra fuliginosa expuunt, aut quibus
velut à nigro vino sputa fiunt. ibid.
65. Omne sputum dolorem soluens, bonum
est. contrà verò, malum. lib. prog. & Coac. pran.
66. Quibus item pleuriticis strepitus sputi
in pectore multus est, & facies tristis, & oculus
morbo regio infectus, ac caliginosus, hi per¬
eunt. Coac. praen.
67. In doloribus pleuriticorum commodum
est, ventrem aluumque molliri, sputa colorari,
strepi¬