222
QUINTVS.
88
strepitus in pectore non fieri, vrinam bene pro¬
cedere. his autem contraria difficilia sunt: item¬
que sputum dulce fieti. ibid.
68. In lateris dolore haemorrhagia, mala.
ibidem.
69. Pleuriticis vtina subrubra, habens lae¬
uem subsidentiam, securam iudicationem signi¬
ficat, cum leui virore ac pallore florulenta, al¬
bam subsidentiam habens, etiam celerem. At
rubicunda valdè & florulenta, subsidentiam
cum virore pallidam, laeuem, sinceram habens,
diuturnum, & valdè turbulentum morbum, qui
in alium transmutatur: non tamen perniciosum.
Alba verò vrina, aquosa, subsidentiam crassas
polentae partes referentem, & fuluam habens
dolorem & periculum significat. Et quae cum
virote pallida est, fuluam crassas polentae pattes
referentem subsidentiam habens, tempus lon¬
gum & periculum significat. ibid.
70. Pleuriticis vrina cruenta, caliginosa, cum
subsidentia varia, indiscreta, letalis est plerunque
in 14. diebus. breui autem letalis est in pleuri¬
ticis prasina, nigram subsidentiam habens, aut
furfuraceam. ibid.
71. Quos è lateris dolore cibi fastidia se¬
quuntur, oris ventriculi dolore ac sudore ali¬
quantulum vexantur. ibid.
72. Ad latus dolore ac suffocatione vnà ac
cedente, hi suppurantur. quinetiam lateris do¬
lor cum febre diuturna, puris eductionem fore
significat. ibid.
G iij