241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 89.
satis factum erit. Quòd autem laboribus &
expensis, & temporis tractu haec confici pos¬
sint, unicuique uidere licet, & si quis rectè di¬
iudicet, has propositiones, facilè intelliget
pretio (ut ita loquar) emi non posse, nam cum
potissima causarum fit finis, & in arte me¬
dica fit finis morbos profligare, & sanitate
tueri, hoc medicamento unicuique succur¬
rere possimus. Maximi igitur faciendum est
huiusmodi praesidium, si quis tamen harum
rerum studiosus uelit aliquas Quintę Essen¬
tiae, & auri potabilis descriptiones inspice¬
re, legat praecipuè Philippum Vlstadium,
Raimundum Lullium, Arnaldum de Villa
noua, Cardanum, Fernelium, & quam pluri¬
mos alios fide dignos authores, apud quos
uidere licet, quid nam de hac re sentiant.
NONA PROPOSITIO.
Nona propositio, an detur aliquod
niuersale medicamentum, quod om¬
nibus morbis conducere possit: Pro
declaratione huiusce propositionis scien¬
dum est, quòd omnium rerum naturalium
dicuntur esse tria principia, duo quidem
psa constituentia, materia scilicet & forma,
alterum uerò per accidens priuatio, ea qui¬
dem duo dicuntur esse principia intrinseca,
sed
F 5
Panacea.