241
Coelum.
90
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
sed si illorum generationem, seu procreatio¬
nem altius inspicere uolumus, tertium
tiam addere possumus, quod quidem erit
coelum: nam sicuti generatio, & augmenta¬
tio, & alteratio consequuntur motum illum,
qui est ad locum, & motus ad locum reliquo¬
rum motuum sit quodammodo causa, ne¬
cesse erit coelum quod perpetuò in orbem
circumagitur, & mouetur generationis, &
corruptionis, & alterationis tanquam mo¬
tuum (qui motu locali sunt posteriores) es¬
se causam, & (ut uulgatam illam Aristotelis
sententiam primo meteorôn afferam) quae
asserit Mundum hunc superis motionibus,
hoc est coelestibus corporibus, quae supera
illa feruntur motione, quoddammodo ne¬
cessario esse contiguum, ut omnis eius uis
& facultas ab ipsis regi & moueri queat, &
licet Arist. primo de generatione, & corru¬
ptione tactum tribuat his tantum rebus, quae
uicissim agunt, & patiuntur eiusmodi non
sunt ignis, & coelum, sed si communius ac¬
cipere uolumus tactum, quotiescunque ex¬
trema sunt simul, diffinitas habent magni¬
tudines, & situm, & quia elementa & coelum
diuersae sunt naturę, ideò fortè asserere non
possumus coelum ipsis inferioribus esse con¬
tinuatum, sed uel propriè uel impropriè di¬
catur,