485
COLLECTANEA ARNALDI
De primo opere lapidis. cap. IIII.
OPVS enim primum physicum uel philosophorum
secundum eundem Arnaldum, est dissoluere lapidem
in suum mercurium, ut in primam redigatur ma¬
teriam, unde philosophus in quarto meteororum. Sciant ar¬
tifices alchimiae species rerum transmutari non posse, quod
quidem simpliciter uerum est, nisi species reducantur: ut
postea subdit, in primam materiam, quae quidem materia
prima in metallis est argentum ui. cum ipsum sit elementum
omnium ductibilium, tunc enim in aliam formam quàm
prius erant bene permutantur non quidem species sed indiui¬
dua specierum, quoniam ipsa indiuidua actionibus sensibili¬
bus sunt subiecta eo quòd in se sunt corruptibilia. Species ue¬
ro cum sint uniuersalia uel uniuersales actionibus sensibilibus
non sunt subiectae, ideo in se non sunt corruptibiles, species
igitur argenti quae est argenteitas non mutatur in speciem
auri, quae est aureitas, nec econuerso quia species naturae per¬
mutari non possunt, sed indiuidua specierum bene possunt,
quando in primam materiam rediguntur, quia cum forma
illius indiuidui fuerit corrupta uel illius & in primam mate¬
riam resoluta bene permutatur & introducatur alia forma,
quia corruptio unius est generatio alterius.n.nulla materia po¬
test ita destrui quin sub aliqua maneat forma etc. Ad propo¬
situm dicit philosophus indiges tu quòd in solutione & subli¬
matione duorum luminarium primo labores, quia primus
gradus operationis est ut fiat argentum uiuum de ipsis. Cum
non fiat transitus de extremo in extremum nisi per medium,
extrema autem nostri lapidis in primo latere est argentum ui¬
uum, in secundo uero est elixir completum: media uero isto