485
DE VILLA NOVA. 142
rum aliqua alijs magis depurata digesta seu decocta quae sunt
meliora etc.
PRIMVS gradus operationis est ut fiat arg. ui. de ip¬
sis: unde dicunt philosophi. Nisi corpora fiant non corporea,
id est, incorporabilia uel econuerso nihil operamini. Ve¬
rum igitur principium nostri operis est solutio nostri corporis,
quia corpora soluta in naturam spirituum sunt redacta, &
etiam quia magis sunt fixa quàm spiritus, quamuis soluan¬
tur cum eo. Nam solutio corporis fit cum congelatione spiri¬
tus & congelatio spiritus est cum solutione corporis, tunc
enim miscetur corpus cum spiritibus uel spiritu & fit unum
corpus cum eis uel eo, & nunquam separatur, sicut nec
aqua mixta cum aqua, quoniam omnia tunc ad suam natu¬
ram homogeneam primam sunt redacta, prima uero homo
geneitas metallorum est argentum uiuum. Cum ergo in ipsam
homogeneitatem soluuntur, coniunguntur & nunquam se¬
parantur, quoniam tunc utrunque agit in suum socium sibi
similem.
De inuestigatione perfecta lapidis physici.
CAP. V.
MAnifestum est ergo operationem medicinae esse
perationem naturae, ipsamque medicinam esse ean¬
dem naturam, eo quòd ipsa medicina solum est
composita ex natura. Certum quippe est omnem rem esse de
eo in quod resoluitur ut gelu ex aqua in quam conuertitur.
Sic omnis lapis noster resoluitur in argentum uiuum per ma¬
gisterium nostrum, ergo prius ipse fuit argentum uiuum.
Modus autem conuertendi ipsum in arg.ui. est conuersio ele¬