202
Aqua de
coelo.
Dealbatio.
Impraegna¬
tio.
ROSARIVM
DEALBATIO PRIMI
lapidis prima.
Senior in epistola Solis
& Lunae.
Aqua vero quam memoraui, est res de
coelo descendens, & terra cum humore suo
suscipit eam & retinetur aqua coeli cum aqua
terrae, & aqua terrae propter seruitium suum &
arenam suam honorat eam, et congregatur aqua
in aquam, & retinebit aqua aquam, & dealbabi¬
tur albira cum astuna.
Hermes: Spiritus non ingredietur corpora,
nisi munda. Alphidius: Accipe albedinem
& nigredinem dimitte. Democritus: Mun¬
difica stannum cum praecipua ablutione, extra¬
he ab eo nigredinem eius, & obscuritatem eius,
& apparebit candor eius. In opere Sorin.
Dissolue albo igne quousque videatur vt gladi¬
us denudatus, & sac dealbando corpus esse can¬
didum: Rasis: Aqua cum miscetur Aeri,
ipsum interius dealbat, haec dealbatio dicitur a
quibusdam impręgnatio, quia terra dealbatur.
Dominante namque aqua, terra crescit & multi¬
plicatur, & augmentatio nouae prolis inde gene¬
ratur. Alphidius: Tunc oportet te
terram nigram abluere, & igne calido dealbare.
Vnde