202
PHILOSOPHORVM.
Vnde Hali dicit: Accipe quod ad fun¬
dum vasis descendit, & ablue istud cum igne ca¬
lido, quousque auferatur eius nigredo & recedat
eius spissitudo, & fac ab eo euolare additiones hu¬
miditatum, donec deueniat calx nimis alba, in
qua non crit macula. Tunc enim terra ad reci¬
piendam animam est habilis & purata.
Vnde dicit Merculinus: Firmans mutatum
pręgnatio, spondet hiatum.
Versus.
Quae bene pręgnantur, concordi pace ligantur.
Vnde dicit Morienes: Haec terra cum
aqua sua putrefit & mundificatur, quae cum mun¬
data fuerit, auxilio dei totum magisterium diri¬
getur. Hermes quoque ait: Azoth & ignis
latonem abluunt & nigredinem ab eo auferunt.
Ideo dicit Philosophus: Dealbate lato¬
nem, & libros rumpite, ne corda vestra rum¬
pantur. Haec est enim compositio omnium
Sapientum, & etiam tertia pars totius operis.
lungite ergo vt dicitur in turba, siccum humido,
id est terram nigram cum aqua sua, & coquite do¬
nec dealbetur. Sic habes aquam & terram
per se, & terram cum aqua dealbatam, illa albe¬
do dicitur aër.
Terra.
Aqua.
Aer.