433
56 HIERONYMI RVBEI
Galenus recurrit, adeo ut rationem Pelopis
praeceptoris sui, non recipiat: ea autem pro¬
prietas in uiuentibus, & nequaquam ustis
forte non inesset. Hydrargiri autem pulue¬
rem, quem in medium attulerunt; tantum ab¬
est, priores seruare uires, ut aduersas potiùs
habeat; neque enim caliditate nimia argentum
uiuum fluens exurit, neque corrodit, ac potiùs
pondere deorsum ruit suo, uti cecinit elegan¬
ter uir consularis Ausonius Gallus, Ausonij
Medici clarissimi filius; praeterquam quòd
cum magna dissensio sit, ut refert Differen. 151.
Conciliator, Argentum uiuum calidúmne sit;
ut etiam opinatur ex recentioribus Nicol.
Massa, an frigidum natura, an ex frigidissimis
calidissimisque partibus conflatus, ut Fracasto¬
rius sensit; & maiora sint eius frigiditatis in¬
dicia, nihil in nostram sententiam efficere ad¬
ducta exempla possunt. His autem omnibus
illud etiam patere arbitror, nempe nequa¬
quam conducere, ut omnis aqua semel destil¬
lata, denuò, aut etiam tertiò faecibus suis tri¬
tis superfundatur, & per duos, aut tres dies
putrescat, atque iterum destilletur; nimis enim
acris, & à natura sua aliena fieret; licet secus
Brunsuicensis senserit, atque item Euonymus.
De separatione Elementorum. Cap. IX.
Qui putant è rebus compositis sic elementa,
Destillatione, separari, ut ipsa pura sint,
quem¬