241
92 DE QUINTA CHYM. ESSENTIA.
recessu planetarum praecipuè solis, caloris
effectus magis, & minus se exhiberet, pro¬
ut ortus, & interitus, generatio, & accretio
nobis ostendunt. Maximè etiam faciunt ua¬
rij, & diuersi corporum coelestium circuma¬
ctus, ut planetarum. Nam si unus, & idem
esset motus, nec aliqua esset diuersitas, una
etiam, & eadem fuisset rerum generatio, &
ut melius loquar, una tantùm res simplici¬
ter generaretur in hoc mundo inferiori, li¬
cet tamen coelum tanquam causa uniuersa¬
lis, nullam diuersitatem uidetur facere in
rebus effectis, diuersa enim, & uaria uiuen¬
tia oriri uidentur fortasse potius ratione ma¬
teriae subiectae, quàm diuersorum coeli mo¬
tuum, uidetur enim coelum tanquam causa
uniuersalis existens, quae unà cùm causis se¬
cundis in omnibus rebus, quę fiunt coope¬
ratur, à quibus in rebus effectis nulla uide¬
tur diuersitas proficisci, sed tota à causis se¬
cundis originem uidetur trahere. Indiui¬
duum enim per qualitates materiam mo¬
uet, per propriam formam substantiam gi¬
gnit: coelestis enim calor coeli instrumentum
uniuersalis causa existit, & ab eo in rebus
effectis nulla prouenit diuersitas, nam sicu¬
ti eodem calore coelesti linteamina dum la¬
uantur albescunt, & lauantis facies denigra¬
tur,