241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
93
tur, non est ergo haec diuersitas à calore coe¬
lesti petenda, sed à subiecta materia. Vide¬
tur itaque necessarium agens particulare, quod
simul cum calore coelesti tanquam instrumen¬
to causae uniuersalis ad rerum generationem
concurrat. Arist. tamen loco praeallegato ui¬
detur inferre formas à coelo haurire haec infe¬
riora, & quam plurimis alijs in locis. Nam
& in lib. de animalium generatione inquit,
in animantibus generantibus calor secer¬
nendo, ex cibo ingesto, & concoquendo, fa¬
cit excrementum, quod conceptus sit prin¬
cipium, ita inquit, in plantis nisi quod in ijs
& in quibusdam animalibus nihilo deside¬
ratur maris principium, habent enim quod¬
dam in se mixtum, in plerisque tamen ani¬
mantibus eo opus est, item lib. X. problema
inquit. Qui de natura disserunt animantia
principio orta esse dicunt ingenti mundi,
uniuersique mutatione, & nunc si rursus eius¬
modi ortus futurus sit, eiusdem mutatio¬
nes aliquas antecedere oportebit. Ingen¬
tes has mutationes efficit insolens quaedam,
& admodum rara concursio, permixtioque
syderum, ex qua aliqui asserere ausi sunt ali¬
quos posse syderum concursus euenire, ut
etiam homo ex putri materia praeter semen
oriri possit, hac ratione moti. Nam homo
uel