222
QVINTVS.
94
sus recursu, hi non euadunt, nisi valde multa si¬
gna ipsis accesserint. pereunt autem homines hi
ad autumnum. sed & ex aliis morbis longis ple¬
rique ad hoc tempus maximè moriuntur. ibid.
106. Caeterùm ex aliis minimè superstites
manent & virgines, & mulieres, quibus ex sup¬
pressis mensibus suppuratio; & posteà tabes
oborta est. si verò aliqua virgo aut mulier eua¬
sura sit: tum aliorum signotum bonorum mul¬
ta accedere oportet; tum menses splendidè ac
purè apparere, aut nulla spes reliqua manet ibid.
107. Qui verò ex sanguinis eruptione pecto¬
re suppurati fiunt, & viri, & mulieres, & virgi¬
nes, aegrè euadunt. verùm signis omnibus tum
suppuratorum tum tabescentium collectis, &
superstitem futurum, & periturum praedicere
oportet. ibid.
108. Maximè verò euadunt ex sanguinis
eruptione hi, quibus dolores sunt atrabilarij in
dorso, & in pectore: & qui post eruptionem pu¬
ris minùs dolent. nam & tusses non valdè insu¬
per accedunt, & febres pleraeque perseuerant,
sitim facilè ferentes, at reuersiones eruptionis
sanguinis maximè fiunt his, si non abscessus suc¬
cedant. ibid.
109. Optimi abscessus sunt sanguino lentissi¬
mi. ibidem.
110. Suppuratis surditas oborta, cruentam
alui egestionem significat: & his ad finem mor¬
bi nigra prodeunt. Coac. praen.