433
60 HIERONYMI RVBEI
ter, finem imponere non potuit; nisi omnia for¬
ad plumbi malignitate referat; quod ipsum
quoque est à ueritate alienum, quado frigida,
frigiditatem; ut secundas ac tertias qualitates
taceam; uel plumbeis uasis destillata seruent.
Odores autem ac sapores, quae in liquoribus
destillatione exceptis seruantur, certissimè
ostendunt, uires in ipsis seruari. Contrà, alij,
huic arti nimium addicti, qui uel montes au¬
reos pollicentur, adeo quoscunque liquores
destillauerint, extollunt ut etiam contrarias
illis tribuant uires, calefaciendi, refrigeran¬
dique, siccandi, & humectandi; adstringendi, ac
laxandi. Itaque ut etiam, quod rem esse puto,
illud primum satis constat, quaecunque destil¬
lantur, cùm experiantur uim ignis, caliditate,
ac tenuitate, aut certè minori frigiditate insi¬
gniri. Quemadmodum enim, ut Arist. 23. sect.
Problem. docet, ab Hippocrate sumens libro
de Aëre, aquis, & locis, Sol partem humorum
leuissimam, & ut Hippocrates ait, tenuissi¬
mam, assiduè detrahit, educitque sursum ac ra¬
pit, ita ignis, quod leuius ac tenuius est, sur¬
sum ad pileum, cucurbitae impositum, uel quò
patere potest exitus, effert: quamobrem ne¬
cessariò asserendum est, quicquid ui ignis de¬
stillat, renuius seipso, & calidius esse, aut saltem
minus frigidum; idque magis, quò uehemen¬
tiorem ignem, acrioremque expertum fuerit;
cuius rei argumento esse illud etiam potest,
quod