433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 59
suis simplicia, & pura, quanto igitur minus in
ijs, quae concreta, ac mixta sunt? Aliquorum
etiam Philosophorum insiginium opinio est,
elementa, cum pura, & simplicia sunt, ad mi¬
xtionem nullo pacto conferre: quoniam com¬
misceri nequeant; cùm enim sic sunt, alte¬
rari non posse, sed uninersi partes existere:
Quanquam utrúmne haec sit opinio uera, al¬
terius negocij est disputare.
Quae generatim sint, eorum quae dessillatio¬
ne eliciuntur, uires.
Cap. X.
QUOD 3. de diebus decretorij s cap. 11. di¬
cebat Galenus, ut in alijs omnibus du¬
plex uitij cuiusque ac prauitatis natura
est, excessus, & defectus, ita duplicem uideo
hac quoque in re hominum opinionem; plerique
enim pulcherrimam hanc & admodum uti¬
lem artem deridentes, omnia ferè ipsius reij¬
ciunt, nullasque stillatitios liquores, referre ui¬
res, eorum, undè destillant, opinantur; in qui¬
bus primum fuit, qui palinodiam deinde ce¬
cinit, Hieronymus Cardanus, cùm de malo
medendi usu scriberet; Post ipsum Marcus
Oddus Patauinus. Medicus eruditissimus
lib. 4. de pestis & pestiferorum curatione cap.
8. eum librum perficiens, cui moriens Oddus pa¬
ter,