485
DE VILLA NOVA. 143
tur substantia. Cum uero a bissima ascenderit proijce in fer¬
uenti aqua donec redeat in arg. ui. post tolle ab eo aquam
& operare cam eo, quoniam non est bonum operari cum
ipso, nisi prius hoc modo purgetur, unde dicit Auic. primum
quoque facere incipere est quod sublimetur Merc. postea solue
eum ut redeat in primam materiam suam, & sublima to¬
tùm, tunc in hoc Merc. mundo mitte corpora munda, aequa¬
li lance librata. ueruntamen non miscebis corpus album cum
rubeo, nec rubeum cum albo, sed unumquodque seorsum dis¬
solues in partem, quoniam aqua alba est ad albificandum,
aqua rubea ad rubificandum. Non ergo misceas aquam unius
lapidis cum aqua alterius: aut cum alio lapide, quoniam ue¬
hementer errares & excaecaberis si secus feceris. Ab hinc uice
post uicem, contere & imbibe & coque in balneo Mariae
post distilla per fltrum quousque transeat ipsum, collige ta¬
men ad partem supereminens nigrum, quoniam illud est
oleum ac uerum dissolutionis signum, quia quod est solutum
peruenit ad sublimitatis finem, unde separatur ab inferiori¬
bus ascendens sursum & petens altiora loca, ut corpus au¬
reum. Custodi autem ipsum caute ne euolet in fumum, &
quod facis in albo facias in rubeo, quoniam haec medicina in
essentia est una, & in modo agendi similiter una, est tamen
in rubea additamentum citrini coloris, quia sulphuris fixi
substantia mundissima efficitur. Differentia tamen est inter
solarem & lunarem medicinam eo quòd haec quidem illud
continet, illa uero non, quoniam indiget mundissimo sulphu¬
re albo, siuut haec indiget rubeo. Sufficiunt haec duo corpo¬
ra eo quòd assimilantur quaesito uel illi quod quaeris sed indi¬
ges quòd in solutione sublimatione & subtiliatione eorum, la¬
bores. Sunt enim fortia & indigent praeparatione longinqua