485
COLLECTANEA ARNALDI
mentorum, quae de aptitudine sua sunt adinuicem conuersi¬
ua. Conuerte ergo elementa & quod quaeris inuenies, quia
nostra operatio non est nisi naturarum mutatio & eorum
elementorum calidi cum frigido & humidi cum sicco amica¬
bilis connexio. Veruntamen non conuertitur siccum in humi¬
dum, nisi prius fuerit factum humidum. i aqua nec frigidum in
calidum nisi prius fuerii humidum, id est, aer, nam tran¬
situs non fit de extremo ad extremum nisi per medium, elemen¬
ta media sunt aer & aqua. Si ergo siccum conuertatur in
frigidum, & frigidum in humidum, & humidum in cali¬
dum, & calidum in siccum tunc totum habebis magisterium.
Modi uero regiminis adinuicem conuertentis, sunt quatuor
principales. Soluere, Abluere, Reducere, & Figere. Sol¬
uere grossum in simplum & subtiliare. Abluere obscurum in
lucidum. Reducere humidum in siccum. Figere uolatiuum
supra corpus suum. Item soluere fit diuidendo, corrumpendo,
& in materiam primam reducendo. Abluere fit distillando,
inhumando, & calcinando. Reducere fit incerando, impin¬
guando, sublimando. Figere fit desponsando, resoluendo,
& congelando. Per primum mutatur natura interius. Per
secundum exterius. Per tertium superius. Per quartum in¬
ferius etc. Soluetur ergo lapis cum Mercurio purgato
optime à sua tercitate & humiditate per sublimationis mo¬
dum & postea reducto. Cum quo conteratur bis & post in¬
humetur in balneo Mariae ut dicetur infra.
Quomodo depuratur Mercurius & purgatur.
INGENIVM igitur ipsius terreae substantiae:
superfluae remotionis est ipsum semel uel bis subli¬
mare a uitriolo et sale donec ipsius albissima suma¬