241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
99
tur instrumento praeter quàm calore, qui ex
eorum lumine & motu excitantur, & cum
ab elementis non pendeat, nec etiam ele¬
mentaris est qualitatis, tantae uerò uirtutis,
& actionis est particeps, ut non solùm test.
Arist. stirpium, fructuum, animaliumque cor¬
pora penetret, uerùm etiam usque ad terrae.
marisque uiscera se diffundit, & quam plurima,
& animata & inanimata gignit. Hic. n. non est
ignis, qui quidem est adures, & mortem in¬
ducens. Stellarum uerò calor uitas largitur,
& eas conseruat, ex quo etiam sequitur, quod
si putris materia, uel in animantium corpo¬
ribus uel alibi adsit, si afficiatur hoc calore
siderum uiuificante cum ipsum obtinuerit,
in uiuens etiam mutari potest, hic autem ca¬
lor, ut diximus, cùm à syderibus originem
trahat, nullam habet cum temperamento qua¬
tuor qualitatum communitatem, si hoc enim
esset, igneae foret qualitatis, & in corpori¬
bus mortuis non reperientur hae quatuor
qualitates. Nam si calore elementali uiue¬
rent animalia, & uegetabilia: extincto ani¬
mali, & uegetabili, euanesceret qualitas
lementalis calida, seu ignea. Praeterea quàm
plurima sunt animalia & plantae, in quibus
ratione temperamenti frigiditas superat qua¬
litatem calidam ab origine, quae tamen si
G 2
hoc