241
98
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA.
formam pręter has tertiam addit, quam ap¬
pellauit causam effectiuam, lationem scili¬
cet corporum coelestium, quod quidem duo¬
bus argumentis probauit, & primo 8. phys.
ibi enim declarauit quod motus coelestis
est aeternus, localis, continuus, & nnus nu¬
mero, isti autem motus inferiores sunt ae¬
terni quidem, sed non continui, continui¬
tate, & aeternitate motionis, unitate enim
specifica tantum sunt aeterni, motus enim
coelestis cum sit ęternus, continuus, & unus
unitate numerali, abducit, & adducit ipsum
generans à determinato loco ipsum agens,
& hac de causa est causa corruptionis, cùm
uerò adducit ad determinatum locum; est
causa generationis, quod pater ut superius
diximus ex accessu & recessu. Secundo est
etiam causa generationis aeternae istorum
generabilium & corruptibilium. Nam coe¬
lestis motus, caeteris est prior, praeterea ens
est prius natura non ente, & sic perpetuum
ens est natura prius ente non perpetuo. Sed
motus coeli perpetuus est, & motus inferio¬
rum non est perpetuus. Motus ergo coeli
tanquam prior, & perpetuus adducendo &
abducendo est causa generationis & cor¬
ruptionis, si generationis ergo conseruatio¬
nis, atqui coelum & sydera nullo alio utun¬
tur in¬