433
66 HIERONYMI RVBEI
ctam essentiam suam, perinde ac materiam quan¬
dam primam constituit, quae omnes possit for¬
mas recipere, & quasi Proteus ac Chamaeleon
in omnes colores, figurasque mutari; posse etiam
summè frigefacere non negat: applicitis enim
his, quę non solum primo alteróue, sed tertio ac
quarto excessu frigida sunt, ipsi Quinctae es¬
sentię, maximè frigefacere nititur. Ad haec re
ipsa factum comperimus; nam apud Euony¬
mum Philiatrum, Conradus Gesnerus, si is
eius libri auctor est, ut affirmat Cardanus, le¬
gimus è florib. sambuci, nympheę, sem. portu
lacę, lactucę, folijs solani, uiretibus, stillatitiam
aquam, Quinctam essentiam frigidam appella¬
tam, quod aquae uitae aduersa constituatur,
quae adeo frigefacit, ut pannus ea madidus
in igne non comburatur: atque id fortè non
iniuria; nam si destillatio, substantiam purio¬
rem atque efficaciorem reddit, cur si herba aut
quidpiam aliud destillauerit, quod summè sit
frigidum, non maximè frigefaciet? Id est profe¬
ctò uerum, sed de calidis quod diximus, id non
est in frigidis omittendum; nam quanquam Ga¬
lenus in his crassas potissimum partes fugiat:
quia stipent, sibique ipsis uiam obstruant; tamen
quę tenuiora sunt, ob ipsius tenuitatem substan¬
tię penetrabunt quidem, sed minus frigefacient,
minusque stuporis inferent. Itaque, quod ad hanc
rem attinet, audactiùs uti aquis frigidis ex
herbis destillatitijs, quam earundem succo, in quo
crassio¬