433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 67
crassiores partes seruantur, licuerit; calida autem
simul adhibita, temperant quidem ac minuunt
frigiditatem, atque idcirco maiori quantitate po¬
terut frigida pręberi, sed uias aperiunt, & frigi¬
da quasi manu ducunt, quò eundum est; Quenad¬
modum in Philonio conspicimus; ubi licet plu¬
ra calida, quam frigida sint, si Syluio, & multis
alijs doctissimis uiris credimus, qui piper album
ponunt, aut certè non multò pauciora, maximè
tamen frigefacit, quod ubi calida uias aperuerint, &
duxerint ad locum suum frigida, ob tenuitatem sub¬
stantię euolent, frigidaque ut stupefaciant, sinunt.
Itaque summo iudicio, qui somnum conciliare uo¬
luit Tarentini Principis medicus egregius, Sa¬
ladinus Asculanus, e recenti opio, nudisque allij
capitibus aquam uitreis organis stillatim exci¬
piendam iubet; nam praeterquam quòd allium
abdita proprietate ab opio foetorem remouet,
aditum etiam in caput parat. Haud dissimiliter ij
faciunt, qui ad eundem usum, opij & metellę nu¬
cis pares portiones, cum nigri hyoscyami semi¬
ne, aqua lactucae dissoluunt, sub fimoque ut non¬
nihil macerentur, obruunt, tandem destillatio¬
ne aquam eliciunt. Idem sed minus efficaciter,
mandragorae, solanumque aqua potest; nam
quam stillatitiam adeo frigidam efficacemque
fieri posse minimè putauerim, ut caliditatem
extinguat, corque ipsum coglaciet, ceu opium
& cicuta; aut uias obstruat, anhelitumque interci¬
piat, quod plumbum ustum facere testantur;
Duobus
E 2