485
DE VILLA NOVA. 127144
tate aquae, quae uiscositas est in corporibus. Corpora uero so¬
luta ad naturam spiritus sunt redacta et nunquam separan¬
tur sicut nec aqua mixta aquae. Quippe quia natura laeta¬
tur, quoniam sponsus cum sponsa copulatur. Quae uero non
dissoluuntur non habent partes subtiles, nisi mollifices, ideo
charissime indiges quòd indissolutione lapidis labores, scilicet
partes suas puriores disgregans ab ipsis, ut grauioribus parti¬
bus abiectis opus cum lexioribus perficiatur.
De lapidis inhumatione.
CAP. VI.
LAPIDE itaque dissoluto accipe totum & pone
super calorem temperatum, ut puta in balneo Mariae
ut putrefiat & digeratur melius & contrahatur
plenum matrimonium, per mensem philosophorum, id est,
per triginta dies, quoniam adustio per inhumationem tolli¬
tur & decoctionem, coquas igitur complete ut ebulliant
mnia simul, leui igne et in suam primam materiam redeant.
& uere sint sicut argentum uiuum. Hoc autem ita habito
soluitur auctoritas Arist. Sciant artifices etiam, quod qui¬
dem uerum est nisi prius ut subditur in suam primam redu¬
cantur materiam, tunc enim in aliam formam quàm prius
erant bene permutantur non quidem species sed indiuidua
specierum permutantur quoniam ipsa sunt corruptibilia &
actionibus sensibilibus subiecta, materia enim nullo modo potest.
destrui quin semper sub aliqua maneat forma. unde soluta
prima in Merc. forma immediate introducetur noua forma,
quae quidem forma in colore est nigra in odore foetida in ta¬