485
COLLECTANEA ARNALDI
ctu subtilis & discontinua. & haec sunt signa perfecte disso¬
lutionis, corporum, quia calor agens inhumidum primo in
ducit nigredinem, quae quidem nigredo est caput corni sed est
principium operis nostri, quòd est dissoluere lapidem in Mer¬
curium uel aquam Mercurij quod est primum regimen.
ITEM postquam lapis dissolutus est in balneo Mariae post
poterit distillari per filtrum quousque transeat ipsum. Colli¬
ge tamen ad partem supereminentem nigredinem, quoniam
illud eft elementum ac uerum dissolutionis signum, ut dictum
est, & signum quod solutum uenit ad subtilitatis finem, un¬
de separatur ab inferioribus ascendens sursum & petit altio¬
ra loca sicut corpus album.
Recapitulatio primi regiminis.
MODO dicam breuiter totum solutionis modum,
sublima igitur primo Mercurium & demum sol¬
uas ipsum, cum terra tota & igne & pariter de
coque, quousque redeant ad primam suam naturam, &
hoc ideo fit ut sulphur & Mercurium habeamus, de illa ma¬
teria de qua aurum & argentum efficiebantur infra seu sub¬
tus terram, quia si uerum sulphur fuit & argentum uiuum
bene possumus ex ipsis aurum & argentum facere, qui au¬
tem habet hoc magisterium, habet thesaurum sempiternum,
ad quod magisterium tria sunt quaerenda puta subtile in¬
genium artificis, operatio manualis, & arbitrium libere po¬
testatis quod quidem requirit diuitias sapientiam & libros,
& ideo non est nisi pro diuitibus &c. Et tantum de primo re
gimine quòd est lapidem dissoluere etc.
De