433
68 HIERONYMI RVBEI
Duobus enim his modis; ut lib. de Venenis
Conciliator docet; frigidum uenenum interficere
homine potest. Tenuitas siquidem substantiae,
quam destillatitiae aquae seruant, poterit à calo¬
re naturali superari, & in halitus dissolui, quem¬
admodum de calidis in substantia tenui, cum frigi¬
dis in Philonio mixtis diximus. Quamobrem
neque cum Quincta essentia quę miscentur, uel
quarto excessu frigida, summè refrigerare,
mea sententia, poterunt, quòd ab ipsa Quin¬
cta essentia caliditatem aliquam percipiant: neque
quod in Philonio diximus, illis accidet: quia
tenuis etiam ipsorum frigidorum substantia,
ac sola quasi uis, cum ipsa Quincta essentia mi¬
scetur; cu praesertim appellata ab ipsis Quin¬
cta essentia, nil aliud, ut opinor, sit, quàm aqua
ardens omni prorsus phlegmate liberata. De
Quincta essentia frigida Gesneri, seu Euony¬
mi, quae diximus, uera esse possunt, aliqua ex
parte, nequaquam tamen omnia; refrigerare po¬
terit aqua illa, quod ex frigidis eliciatur, non
autem summè, tum ob substantiae tenuita¬
tem, tùm ob repetitam, ipsius praescripto, se¬
pties destillationem. Fabula autem est planè
anilis, proiectam in ardentem Solem aquę hu¬
ius scutellam, nubem citò magnam, ac densam
conflare, ac calorem Solis rapidum, magno tem¬
pore, mitigare. Vnde enim tantas uires aqua
haec habeat, intelligi non potest; cùm nubes
fiat è uapore; & si haec aqua in uapores exte¬
nuetur,