433
252 HIERONYMI RVBEI
cum rore collectae sint: extremis enim partibus
abscissis, & ablutae, destillantur: caeterum illud
ignorandum non est, ranas terrestres, quae in
frutetis & rubetis plerumque uictitant, unde ru¬
betae appellantur, quaeque quòd in arundine¬
tis uitam agant, calamitae uocantur, uenena¬
tas, & laethales haberi; neque scio an destilla¬
tio, & extremarum partium detruncatio, ue¬
neni uim tollere possit: eadem destillatio re¬
ficiendis ethica febre laborantibus, fieri po¬
test, ex anguillis; pelle, & uisceribus detra¬
ctis. Pisces etiam fluuiatiles, necnon & lima¬
ces cum rore collectae, & furfure expurgatae, &
aqua hordeacea à lutae adhiberi ad haec pos¬
sunt, quemadmodum & cancri loti, è quibus
omnibus stillatitijs aquis, zulapia confici
possunt. Donatus Antonius ab Altomari,
medicus insignis, de hecticarum, cum tabe, fe¬
brium curatione praeclarè scribens, parte 3. cap.
9. Quidam uerò, inquit, nostrae tempestatis
medici, nescio qua ratione, seu auctoritate
freti, stillatitium cochlearum liquorem eis¬
dem aegrotantibus praebent, putantes eos cum
refrigeratione quadam ualenter reficere: Ve¬
rùm cum hoc à ratione alienum sit, & Galeno pu¬
gnet, omninò ab eo abstinendum esse consu¬
lo; nam licet aceruatim reficere possint, ma¬
ximeque nutriant cochleae, si conficiantur; in
corporibus tamen, quae refici magis egent,
talia nutrimenta, quae concoctu difficilia sunt,
non