433
DE DESTILLAT. SECTIO III. 253
non competunt, utpotè quibus concoquen¬
di facilitas non adsit, ut liquet ex Galeno 7.
Met. 6. Ad haec si nutrire debent cochleę, non
crudae, nec semel aut bis elixae, sed ter, & ue¬
luti in aqua tabefactae, exhiberi debent, ut 3. de
alim. facul. 3. scriptum est; praeter id quod cras¬
sum, ac lentum generant succum, ex quo prom¬
ptè obstructio, & putredo fit, ac praeter natu¬
ram calor augetur, potissimùm hectica febre
laborantibus, in quibus nedum concoctio,
uerùm etiam distributio imbecilla est. At si di¬
xerint, non totam cochlearum substantiam,
sed earum tenuiorem succum, ignis artificio
extractum, conducere, dicimus nos, & hunc
quoque difficilem concoctu esse, quòd ex ea¬
rum substantia trahatur, quae talis est naturae;
tum uel maximè, quòd ab eis crudis, quae
esculenta non sunt, extrahatur; quamobrem
promptiùs aluum soluere, quàm eos nutrire
poterit. Haec Altomarus, qui deinde probat
stillatitium liquorem ex pullorum, gallinarum,
caponum, seu phasianorum carnibus contu¬
sis, adiectis etiam testudinibus nemoralibus,
buglossi, oxalidis, & lactucae folijs, seu endi¬
uiae, minutim incisis, nec non & pomis dul¬
cibus quibusdam. Multi tamen doctissimi ui¬
ri, succum cochlearum ignis ui coctum, quod¬
que majus est, in halitus extenuatum, tamet¬
si à crudis ipsis trahatur, probant, cum tolli ni¬
deantur coctione, extenuationeque omnia, de
quibus