485
DE VILLA NOVA. 145
De secundo regimine quòd est abluere.
CAP. VII.
SECVNDVM regimen lapidis est abluere, sci¬
licet nigrum, corruptum, foetidum, ut sit lucidum
ualde & darum & à sordibus uacuum, quod qui¬
dem nullatenus fieri contingit sine elementorum diuisione &
aquarum distillatione, & lapidis dissolutione, quia elemen¬
torum dud sunt siccae, scilicet lapidea, & duo humida, scilicet
aquaticae. Sicca sunt ignis & terra, aquatica sunt aer &
aqua. Ignis ergo comedit seu consumit quod in exterioribus
existit, quoniam deuastat sordes aquarum per distillationem,
& subtiliat eas per aeris leuigationem, comminuit etiam gros¬
situdinem lapidis per calcinationem & deuorat eorum sulphu¬
ris salsedinem. Et ideo lapis noster in quatuor elementa diui¬
ditur, ut magis subtilietur & ut à sordibus depuretur ma¬
gis & ut postea firmius coniungatur. Sed nunquam fuit ali¬
quid natum, nec crescens, nec animatum, nisi post putrefa¬
ctionem & digestionem. Et ideo putrefiunt, ut magis dige¬
sta melius separentur, quippe si putrefactum non fuerit, fun¬
di non poterit nec soluetur & si solutum non fuerit ad nihi¬
lum redigetur.
Diuisio lapidis per quatuor elementa.
ACCIPE rgο lapidem sic corruptum & de¬
inde ipsum per quatuor elementa, per distillationem.
per leuem ignem aequaliter mensuratum & recipe
suam aquam, deinde paulatim uigora ignem, donec totum
T