433
254 HIERONYMI RVBEI
quibus disputat, incommoda; & satis pateat,
stomacho imbecillo roborando, cochleas prę¬
beri; scribitque Dioscorides stomacho illas
tiles esse; marinasque quas ego potissimum acce¬
perim, & stomacho idoneas, & facilè aluo
excerni: uiuarumque corpora, cum aceto de¬
uorata, stomachi dolores mitigare; & plerique
grauissimi Medici in stomachi imbecillitate,
eas, saccharo, cu testudinum carne, & stoma¬
chis auium, condita magno successu, praebent;
recentioribus tamen, quod & plerique omnes
faciunt, abstinerem. Huius socium sententiae
habeo clarissimum, uariaque & insigni erudi¬
tione praeditum Hieronymum Mercurialem
Foroliuiesem, qui iamdiu summo loco, sum¬
maque laude, Medicinae praxim in Gymnasio
Patauino profitetur.
Ad pestilentes febres, & uenena.
AQUA e folijs quercus tenerioribus, è
floribus arantiorum, è lenticula palu¬
stri, pota. Item è floribus lini, si modico
saccharo condiatur; sudores enim mouet, &
in superficiem corporis materiam adigit, in
pestichijs, uariolis, ac morbillis admodum
conducens Alijs aqua è papauere thaede, seu
erratico destillata, bibitur. Verùm ea mihi sem¬
per placuit, quam Guainerius, spiritus gignere
scripsit, eosque clariores reddere, roborare ui¬
scera, adeoque firmare, ut nullo unquam tempo¬
re pestilentiae uirus recipiant; mirandum
enim