433
72 HIERONYMI RVBEI
si mouendi obtinet facultatem. Haec Aristot.
quibus facilè, quod diximus, patet. Non iue¬
rim tamen inficias, uti memorauimus, quin
liquid uacuare pharmacum destillatione ex¬
ceptum possit, tùm quòd non omninò terrenis
partibus liberetur; est enim qui destillat humor,
ex quatuor elementis concretus: tùm quòd sa¬
tis compertum sit, decocta & diluta id facere; li¬
cet rosę dilutum soluat, stillatitius liquor non
soluat; & lac, Dioscoridis & Galeni testimo¬
nio, ex animalibus emunctum, quae scammo¬
nium, aut Veratrum, aut Tithymalum depa¬
scuntur, potum, mirificè uentrem deijcere; &
nonnulli scribunt, oleo, quod ui ignis, ex mir¬
rhae uncia, & alomens libra destillauerit, curua
cucurbita, si stomachus inungatur, stuppaque
supponatur, aluum solui: animaduertendum
tamen, cùm eliciantur destillatione aqua &
oleum, ut oleum ab aqua, cui supereminet, se¬
paretur: Quanquam autem neque locus, neque
consilium est disputare, quomodo medicamen¬
ta trahant, an ob similitudinem substantiae,
ut Galenus, an proprietate quadam, uti
uicennas in Galenum putauit, ea ratione du¬
ctus: quia si similitudine traheret, caro carnem,
& aurum aurum traheret; opinor enim ni¬
hil, quod à Galeno dissentiat, ipsum dicere:
nam & Galenus scribit similitudinem inesse
substantijs, non identitatem; contrarium enim
cernimus: nam neque ferrum attrahit fer¬
rum,