433
DE DESTILLAT. SSCTIO I. 73
rum, neque caro carnem, sed lapis sideritis fer¬
rum; caro sanguinem; differunt enim mea qui¬
dem sententia, idem & simile: Illud tamen
non omittam, quod ipsa probare facilè potest
experientia, Magnetem alium magnetem tra¬
here, cùm tamen non modò similis sit, sed ea¬
dem specie; quanquam aliqui id ferro, quo
magnes tangi, & intingi solet, tribuant, uelint¬
que eius intinctus ratione magnetem trahi.
Sed haec in aliud tempus reijcientes, cum prae¬
sertim Philosophus, ac medicus clarissimus
Hieronymus Fracastorius probabiles admo¬
dum causas libro suo aureo de sympathia ad¬
duxerit, illud ad institutum nostrum reuoca¬
bo, quòd si pharmaca, quae aluum soluunt,
bi diu mixta permansêre, debiliora ob fermen¬
tationem redduntur, atque idcirco quae uio¬
lenter, ac quarto excessu trahunt, commo¬
diùs catapotiorum forma exhibemus, quòd
plus fermentata sint, & minus uiolenter
gant; quae uerò primo, aut altero gradu sol¬
uunt, praeberi recentia debent, alioqui uis
orum ferè tota abiret; quid seruari in destilla¬
tione poterit, quod aluum deijciat, nisi admo¬
dùm exiguum? atque idcirco, quae è florum
persicorum scammonij, turpetique aequis por¬
tionibus, balneo Mariae; aqua, a quibusdam
magno arcano, elicitur, modicè admodum
soluit, quemadmodum, & Elebori nigri radi¬
ces, purpureos flores habentis; has enim re¬
centes,
E 5