241
DE QVINTA CHYM. ESSENTIA. 107
ralem ortum trahere coelitus, & non à tem¬
perameto, cum ut etiam ostendimus quàm
plurima animalia, & plantę temperamento
tamen frigidissimo etiam uiuant. Superest
modo ut ostendamus qua nam qualitate, si
modo aliqua manifesta afficiatur, & in qua
corporis partè tanquam in subiecto consti¬
tuatur. Primo apparet quòd cum à coelis pen¬
deat, eius etiam naturae quam maximè po¬
test, accedere debet. Constat autem coelum
non solum esse temperatissimum, uerùm
tiam omnium qualitatum expers, hic igi¬
tur necessario erit temperatissimus, si enim
esset elementalis, esset igneus, & per conse¬
quens in summo calidus, sicuti est ignis, qui
non est aptus nec generationi, nec conser¬
uationi, nec nutritioni: praeterea erit etiam
tenuissimus, nam cum particeps sit naturae
coelestis, & calor coelestis teste Arist. ad om¬
nes Mundi partes penetrare potest, usque
ad intima, & concentralia terrae uiscera, ut
igitur facilius totum corpus, & membra so¬
lidiora, & sicciora penetrare possit, necesse
est, ut tenuissimarum sit partium. Non est
gitur mirum si partes etiam corporis tenuio¬
res tanquam materia & subiectum occupet,
quibus quidem tanquam uehiculis ad uni¬
uersas corporis partes defertur, & ęquè
mnibus